Giaches de Wert - Egressus Jesus
00
Copied!
Egressus Jesus secessit
In partes Tÿri et Sidonis
Et ecce mulier Chananaea
A finibus illis egressa clamavit, dicens ei:
Miserere mei, Domine fili David:
Filia mea male a daemonio vexatur
Qui non respondit ei verbum
Et accedentes discipuli ejus
Rogabant eum dicentes:
Dimitte eam: quia clamat post nos
Ipse autem respondens ait:
Non sum missus nisi ad oves
Quae periеrunt domus Israel
At illa venit, et adoravit еum
Dicens: Domine, adjuva me
Qui respondens ait:
Non est bonum sumere panem
Filiorum, et dare canibus
At illa dixit: Etiam Domine:
Nam et catelli edunt de micis
Quae cadunt de mensa dominorum suorum
Tunc respondens Jesus, ait illi:
O mulier, magna est fides tua:
Fiat tibi sicut vis
In partes Tÿri et Sidonis
Et ecce mulier Chananaea
A finibus illis egressa clamavit, dicens ei:
Miserere mei, Domine fili David:
Filia mea male a daemonio vexatur
Qui non respondit ei verbum
Et accedentes discipuli ejus
Rogabant eum dicentes:
Dimitte eam: quia clamat post nos
Ipse autem respondens ait:
Non sum missus nisi ad oves
Quae periеrunt domus Israel
At illa venit, et adoravit еum
Dicens: Domine, adjuva me
Qui respondens ait:
Non est bonum sumere panem
Filiorum, et dare canibus
At illa dixit: Etiam Domine:
Nam et catelli edunt de micis
Quae cadunt de mensa dominorum suorum
Tunc respondens Jesus, ait illi:
O mulier, magna est fides tua:
Fiat tibi sicut vis